StiASG Urk. PP5 B2
Am |
29.03.1214 (quarto kl. april.) |
|||
StiASG |
Archivalienart |
Material |
||
Urk. PP5 B2 |
Pergament |
Fragment |
||
Sprache |
Format B x H |
Ausstellungsort |
||
Latein |
31 x 8 cm |
Kloster St. Peterzell |
||
URL |
||||
Inhalt |
||||
+ In nomine sancte et individue trinitatis amen. Ego Diethalmus de Togginbucha) comes1. Ut de modernorum salutaribus gestis fides prebeatur posteris, antiquorum || et prudentum virorum auctoritas statuit, ea literarum roborari testimonio, ne oblivionis nube, quam ex prevaricatione primi parentis contraximus, una cum tempore bonorum exempla operum || elabantur. Declaretur igitur universis tam presentibus quam post futuris universis bone voluntatis hominibus, qualiter Diethalmus de Togginburch comes una cum fratre suo Friderico2 et matre sua Guvta3 comitissa cen||sum XL caseorum et vacce˛ unius XII soldosa) Constantiensis monete˛ valentis, qui de censualibus prediis in Engizinberch4 sitis a cenobio, quod cella sancti Petri5 vocatur, annuatim sibi persolvebatur, ob salutem anime˛ sue˛ parentumque suorum iam dicto cenobio indulsit et perpetuo remisit, immo legittima donatione tradidit et donavit, hac tamen pactionis forma concepta, ut vita dictum comitem comitante singulis ebdomadibus missa una pro peccatis ad sui memoriam inibi celebretur et post mortem anniversarius suus exinde perpetuo peragatur. Ne autem tam legittime donationis auctoritas malignorum incursibus in posterum possit ullomodo lacerari, presentem fecit inde conscribi paginam, et ut ratihabitio per hoc innuatur posteris, sygilli sui munimine roborari. Acta igitur sunt hec in monasterio celle˛ sancti Petri, anno dominice˛ incarnationis M°.CC°.XIIII. anno decemnovenalis cycli XVIII°. concur(rentibus) II. epac(tis) VII. indict(ione) IIa. quarto kl. april. E. litera dominicali, presidente sedi apostolice˛ Innoc. III. anno apostolatus eius XVI°. regnante gloriosissimo Romanorum rege Frider. anno regni eius II°. C. de Tegirvelt Constantiensem6 gubernante katedram anno pontificatus sui VI°. C. de Tu°zenanch regimen ecclesie sancti Johannis in Tu°rtal7 possidente. Testes autem, qui hec viderant et audierant, sunt hii: Werneherus plebanus de Liv°tinsburch8 et capellanus, V°lricus de Cecinchouin9 plebanus Lovmeissae10, Burchardus miles de Lapide11 et alii quamplures. Si quis ergo huic donationi tam salubriter celebrate ausu temerario in posterum contraire presumpserit, in die districti examinis cum reprobis mereatur percipere porcionem. Amen. | ||||
Erläuterung |
a) A.
|
|||
Anmerkungen |
||||
Zum Datum: Die Datierungselemente stimmen zusammen bis auf das Papstjahr, das XVII lauten müsste. |
||||
Rückseitenvermerk |
||||
(14./15. Jh.): Entzenberg. |